Inter carnis alimenta, benedicti martyres designati, quae vobis et domina mater ecclesia de uberibus suis et singuli fratres de opibus suis propriis in carcerem subministrant, capite aliquid et a nobis, quod faciat ad spiritum quoque educandum. Carnem enim saginari et spiritum esurire non prodest. Immo si quod infirmum est curatur, aeque quod infirmius est neglegi non debet. Nec tantus ego sum, ut vos alloquar. Verumtamen et gladiatores perfectissimos non tantum magistri et praepositi sui, sed etiam idiotae et supervacue quique adhortantur de longinquo, ut saepe de ipso populo dictata suggesta profuerint. Inprimis ergo, benedicti, nolite contristare spiritum sanctum, qui vobiscum introiit carcerem. Si enim non vobiscum nunc introisset, nec vos illic hodie fuissetis. Et ideo date operam, ut illic vobiscum perseveret: ita vos inde perducat ad dominum. Domus quidem diaboli est et carcer, in qua familiam suam continet. Sed vos ideo in carcerem pervenistis, ut illum etiam in domo sua conculcetis. Iam enim foris congressi conculcaveratis. Non ergo dicat: In meo sunt, temptabo illos vilibus odiis, defectionibus aut inter se dissensionibus. Fugiat conspectum vestrum et in ima sua deliteseat contractus et torpens, tamquam coluber exeantatus aut effumigatus. Nec illi tam bene sit in suo regno, ut vos commitat, sed inveniat munitos et concordia armatos, quia pax vestra bellum est illi. Quam pacem quidam in ecclesia non habentes a martyribus in earcere exorare consueverunt. Et ideo eam propterea in vobis habere et fovere et custodire debetis, ut, si forte, et aliis praestare possitis. Cetera aeque animi impedimenta usque ad limen carceris deduxerint vos, quousque et parentes vestri. Exinde segregati estis ab ipso mundo, quanto magis a saeculo rebusque eius? Nec hoc vos consternet, quod segregati estis a mundo. Si enim recogitemus ipsum magis mundum carcerem esse, exisse vos e carcere quam in carcerem introisse intellegemus. Maiores tenebras habet mundus, quae hominum praecordia excaecant. Graviores catenas induit mundus, quae ipsas animas hominum constringunt. Peiores immunditias expirat mundus, libidines hominum. Plures postremo mundus reos continet, scilicet universum hominum genus. Iudicia denique non proconsulis, sed dei sustinet. Quo vos, benedicti, de carcere in custodiarium, si forte, translatos existimetis. Habet tenebras, sed lumen estis ipsi. Habet vincula, sed vos soluti deo estis. Triste illic expirat, sed vos odor estis suavitatis. Iudex expectatur, sed vos estis de iudicibus ipsis iudicaturi. Contristetur illi qui fructum saeculi suspirat. Christianus etiam extra carcerem saeculo renuntiavit, in carcere autem etiam carceri. Nihil interest, ubi sitis in saeculo, qui extra saeculum estis. Et si aliqua amisistis vitae gaudia, negotiatio est aliquid amittere, ut maiora lucreris. Nihil adhuc dico de praemio, ad quod deus martyres invitat. Ipsam interim conversationem saeculi et carceris comparemus, si non plus in carcere spiritus acquirit, quam caro amittit. Immo et quae iusta sunt caro non amittit per curam ecclesiae et agapen fratrum, et insuper quae semper utilia fidei, spiritus adipiscitur. Non vides alienos deos, non imaginibus eorum incurris, non sollemnes nationum dies ipsa commixtione participas, non nidoribus spurcis verberaris, non clamoribus spectaculorum, atrocitate vel furore vel impudicitia celebrantium caederis, non in loca libidinum publicarum oculi tui impingunt, vacas a scandalis, a temptationibus, a recordationibus malis, iam et a persecutione. Hoc praestat carcer Christiano, quod eremus prophetis. Ipse dominus in secessu frequentius agebat, ut liberius oraret, ut saeculo cederet: gloriam denique suam discipulis in solitudine demonstravit. Auferamus carceris nomen, secessum vocemus. Etsi corpus includitur, etsi caro detinetur, omnia spiritui patent. Vagare spiritu, spatiare spiritu et non stadia opaca aut porticus longas proponens tibi, sed illam viam, quae ad deum ducit. Quotiens eam spiritu deambulaveris, totiens in carcere non eris. Nihil crus sentit in nervo, cum animus in caelo est. Totum hominem animus circumfert et, quo velit, transfert. Ubi autem erit cor tuum, illic erit et thesaurus tuus. Ibi ergo sit cor nostrum, ubi volumus habere thesaurum. Sit nunc, benedicti, carcer etiam Christianis molestus. Vocati sumus ad militiam dei vivi iam tunc, cum in sacramenti verba respondemus. Nemo miles ad bellum cum deliciis venit nec de cubiculo ad aciem procedit, sed de papilionibus expeditis et substrictis, ubi omnis duritia et inbonitas et insuavitas constitit. Etiam in pace labore et incommodis bellum pati iam ediscunt in armis deambulando, campum decurrendo, fossam moliendo, testudinem destinando, desudando. Sudore omnia constant, ne corpora atque animi expavescant de umbra ad solem et sole ad gelum, de tunica ad loricam, de silentio ad clamorem, de quiete ad tumultum. Proinde vos, benedicti, quodcunque hoc durum est, ad exercitationem virtutum animi et corporis deputate. Bonum agonem subituri estis, in quo agonothetes deus vivus est, xystarches spiritus sanctus, corona aeternitatis brabium angelicae substantiae, politia in caelis, gloria in saecula saeculorum. Itaque epistates vester Christus Iesus, qui vos spiritu unxit et ad hoc scamma produxit, voluit vos ante diem agonis ad duriorem tractationem a liberiore condicione seponere, ut vires corroborarentur in vobis. Nempe enim et athletae segregantur ad strietiorem disciplinam, ut robori aedificando vacent. Continentur a luxuria, a cibis laetioribus, a potu iocundiore, coguntur, cruciantur, fatigantur: quanto plus in exercitationibus laboraverint, tanto plus de victoria sperant. Et illi, inquit apostolus, ut coronam corruptibilem consequantur. Nos aeternam consecuturi carcerem nobis pro palaestra interpretamur, ut ad stadium tribunalis bene exercitati incommodis omnibus producamur, quia virtus duritia extruitur, mollitia vero destruitur. Scimus ex dominico praecepto, quod caro infirma sit, spiritus promptus. Non ergo nobis blandiamur, quia dominus consensit carnem infirmam esse. Propterea enim praedixit spiritum promptum, ut ostenderet, quid cui debeat esse subiectum, scilicet ut caro serviat spiritui, infirmior fortiori, ut ab eo etiam ipsa fortitudinem assumat. Colloquatur spiritus cum carne de communi salute, nec iam de incommodis carceris, sed ipso agone et proelio cogitans. Timebit forsitan caro gladium gravem et crucem excelsam et rabiem bestiarum et summam ignium poenam et omne carnificis ingenium in tormentis, sed spiritus contraponat sibi et carni acerba licet ista, a multis tamen aequo animo excepta, immo et ultro appetita, famae et gloriae causa nec a viris tantum, sed etiam a feminis, ut vos quoque, benedictae, sexui vestro respondeatis. Longum est, si enumerem singulos, qui se gladio confecerint animo suo ducti. De feminis ad manum est. Lucretia, quae vim stupri passa est, cultrum sibi adegit in conspectu propinquorum, ut gloriam castitati suae pareret. Mucius manum suam dexteram in ara cremavit, ut hoc factum eius fama haberet. Minus fecerunt philosophi Heraclitus, qui se bubulo stercore oblitum exussit, item Empedocles, qui in ignes Aetnaei montis desilivit, et Peregrinus, qui non olim se rogo immisit, cum feminae quoque contempserint ignes Dido, cum post virum dilectissimum nubere cogeretur, item Asdrubalis uxor, quae iam ardente Carthagine, ne maritum suum supplicem Scipionis videret, cum filiis suis in incendium patriae devolavit. Regulus, dux Romanorum, captus a Carthaginiensibus, cum se unum pro multis captivis Carthaginiensibus compensari noluisset, maluit hostibus reddi et in arcae genus stipatus undique extrinsecus clavis transfixus tot cruces sensit. Bestias femina libens appetiit, et utique horridiores aspides serpentes tauro vel urso, quas Cleopatra immisit sibi, ne in manus inimici perveniret. Sed mortis metus non tantus est, quantus tormentorum. Itaque cessit carnifici meretrix Atheniensis, quae conscia coniurationis cum propterea torqueretur a tyranno, et non prodidit coniuratos et novissime linguam suam commestam in faciem tyran(??)i expuit, ut nihil agere in se sciret tormenta, etsi ultra perseverarent. Nam quod hodie apud Lacedaemonas sollemnitas maxima est διαμαστίγι(??)σις, id est flagellatio, non latet. In quo sacro ante aram nobiles quique adulescentes flagellis affliguntur, astantibus parentibus et propinquis et, uti perseverent, adhertantibus. Ornamentum enim et gloria deputabitur maiore quidem titulo, si anima potius cesserit plagis, quam corpus. Igitur si tantum terrenae gloriae licet de corporis et animi vigore, ut gladium, ignem, crucem, bestias, tormenta contemnat sub praemio laudis hum(??)ae, possum dicere, modicae sunt istae passiones ad consecutionem gloriae caelestis et divinae mercedis. Tanti vitreum, quanti verum margaritum? Quis ergo non libentissime tantum pro vero habeat erogare, quantum alii pro falso? Omitto nunc gloriae causam. Eadem omnia saevitiae et cruciatus certamina iam apud homines affectatio quoque et morbus quidam animi conculcavit. Quot otiosos affectatio armorum ad gladium locat? Certe ad feras ipsas affectatione descendunt, et de morsibus et de cicatricibus formosiores sibi videntur. Iam et ad ignes quidam se auctoraverunt, ut certum spatium in tunica ardente conficerent. Alii inter venatorum taureas scapulis patientissimis inambulaverunt. Haec, benedicti, non sine causa dominus in saeculum admisit, sed ad nos et nunc exhortandos et in illo die confundendos, si reformidaverimus pati pro veritate in salutem quae alii affectaverunt pro vanitate in perditionem.