<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa005.opp-lat1"><div n="2" subtype="letter" type="textpart"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>quid tu, inquam, tam  <lb/>
            tristis loqui gestis? at ille duo' inquit cmonachi modo a Turonis <lb n="10"/>
            adfuerunt: domnum Martinum obisse nuntiant\'. concidi, fateor, <lb/>
            obortisque lacrimis fleui uberrime. quin etiam dum haec ad te, <lb/>
            frater, scribimus, fluunt lacrimae, nec ullum inpatientissimi <lb/>
            doloris admitto solacium. te uero, ubi hoc mihi nuntiatum est, <lb/>
            participem esse uolui luctus mei, qui eras socius amoris. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>ueni  <lb n="15"/>
            ergo ad me statim, ut pariter lugeamus, quem pariter amamus: <lb/>
            quamquam sciam uirum illum non esse lugendum, cui post <lb/>
            euictum mundum triumphatumque saeculum nunc demum reddita<lb/>
            est corona iustitiae. sed tamen ego non possum mihi imperare,<lb/>
             quin doleam. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>praemisi quidem patronum, sed solacium  <lb n="20"/>
            uitae praesentis amisi: etsi, si rationem ullam dolor admitteret, <lb/>
            gaudere deberem. est enim ille consertus apostolis ac profetis, <lb/>
            et, quod pace sanctorum omnium dixerim, in illo iustorum grege <lb/>
            nulli secundus: ut spero, credo et confido, in illis potissimum, <lb/>
            qui stolas suas in sanguine lauerunt, adgregatus agnum ducem <lb n="25"/>
            ab omni integer labe comitatur. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>nam licet ei ratio temporis non  <lb/>
            potuerit praestare martyrium, gloria tamen martyris non carebit,


<note type="footnote"> 1 emensa <hi rend="italic">Giselinus ex suis libris:</hi> inmensaAFV 4 multum <hi rend="italic">AFQV:</hi> <lb/>
            multo <hi rend="italic">v, cf. Ind. IIIs. u</hi>. multus II presbyterum sanctum <hi rend="italic">(om. F)</hi> clarum . <lb/>
            <hi rend="italic">AFv</hi> 5 uideo eum <hi rend="italic">V</hi> II eadem qua m. uia <hi rend="italic">Y:</hi> eandem quam m. uiam <hi rend="italic">AFv</hi> <lb/>
            II ascandere <hi rend="italic">Y</hi> 6 gressos <hi rend="italic">V</hi> 7 connitor <hi rend="italic">v</hi> II euigelo <hi rend="italic">V</hi> II uisione <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            8 quam (qua <hi rend="italic">V)</hi> uideram <hi rend="italic">V et 2 alii codd. apud de Prato: om. AFv</hi> <lb/>
            II cum <hi rend="italic">A:</hi> Tum <hi rend="italic">F,</hi> statim <hi rend="italic">V</hi> 9 quid] <hi rend="italic">praemissum in V</hi> aio ad eum, <lb/>
            <hi rend="italic">unde coni. de Prato:</hi> ego ad eum || inquam <hi rend="italic">om. F pr. m. et v</hi> || tam <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            10 at ille <hi rend="italic">V: om. AFv</hi> 1\\ modo <hi rend="italic">om. AFQ</hi> 11 domnum <hi rend="italic">V:</hi> dominum <lb/>
            <hi rend="italic">AFv, cf. dePrato</hi> p concedi <hi rend="italic">V</hi> 14 mihi <hi rend="italic">V: om. AFv</hi> 16 amaui- <lb/>
            <hi rend="italic">mus dett</hi>. 18 mundum <hi rend="italic">V: om. AF.v</hi> 21 etsi si <hi rend="italic">de Prato:</hi> et si <hi rend="italic">libri</hi> <lb/>
            22 ille <hi rend="italic">FV:</hi> ille ut est <hi rend="italic">Av</hi> 24 et <hi rend="italic">QV: om. AF</hi> II in illis <hi rend="italic">V:</hi> in <lb/>
            <hi rend="italic">om. AFv</hi> 25 in sanguine <hi rend="italic">AFV:</hi> in sanguine agni v II lauerint <hi rend="italic">AFlV</hi> </note> <lb/>


<pb n="144"/>
            quia uoto adque uirtute et potuit esse martyr et ueluit. quodsi <lb/>
            ei Neronianis Decianisque temporibus in illa. quae tunc extitit, <lb/>
            dimicare congressione licuisset, testor Deum caeli atque terrae, <lb/>
            sponte eculeum ascendisset, ultro se ignibus intulisset.. Hebraeisque<lb/>
            pueris aequandus inter flammarum globos media licet hymnum<lb n="5"/>
             Domini in fornace cantasset. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>quodsi Esaianum illud supplicium<lb/>
            persecutori forte placuisset, numquam profecto inpar profetae<lb/>
            serris et lamminis desecari membra timuisset ac si praecisis <lb/>
            rupibus abruptisque montibus agere felicem furor impius maluisset,<lb/>
            perhibeo confisus testimonium ueritati, sponte cecidisset. <lb n="10"/>
            si uero gentium doctoris exemplo gladio deputatus inter alias, ut <lb/>
            saepe prouenit, uictimas duceretur, primus omnium. carnifice  <lb/>
            conpulso, palmam sanguinis occupasset. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>