Posteaquam a me mane digressus es, eram residens solus in cellula, subieratque me illa quae saepius occupat cogitatio, spes futurorum praesentiumque fastidium, iudicii metus, formido poenarum, et, quod consequens erat adque unde cogitatio tota descenderat, peccatorum meorum recordatio tristem me confectumque reddiderat. deinde cum fatigata animi angore in leetulo\'membra posuissem, ut plerumque ex maestitudine solet, somnus obrepsit — qui ut semper matutinis horis lenior incertusque, ita suspensus ac dubius per membra diffunditur, ut quod in alio sopore non euenit, paene uigilans dormire te sentias —: cum repente sanctum Martinum episcopum uidere mihi uideor, praetextum toga candida, uultu igneo, stellantibus oculis, crine purpureo: adque ita mihi in ea habitudine corporis formaque, qua eum noueram, uidebatur, ut, quod eloqui nobis paene difficile est, non posset aspici, cum posset agnosci. adridensque mihi paululum libellum, quem de uita illius scripseram, dextera praeferebat. ego sancta genua eius conplexus benedictionem [pro consuetudine ] flagitabam, superpositamque capiti meo manum tactu blandissimo sentiebam, cum inter benedictionis uerba sollemnia familiare illud ori suo crucis nomen iteraret. mox in eum luminibus intentis, cum exsatiari uultu illius conspectuque non possem, 3 Praemittitur in edd . Sulpicius Seuerus Aurelio diacono salutem, quae abnunt ab AFV 4 cogitatio AFQV: om. v 8 angore animi AFv 11 ac AFV: et v 13 praetextatum 2 codd. Gisel . 15 in ea habitu V II forma FQ II qua eum V: qua AFQ, quam v 17 possit aspici cum posait AFv 18 dextra v 19 conplexus AFV: amplexus v II pro consuetudine om. V 20 tactum blandissimum V 22 ore F corr. ex ori 23 possim FQV subito mihi in sublime sublatus eripitur: donec emensa aeris istius uastitate, cum tamen rapida nube subuectum acie sequeremur oculorum, patenti caelo receptus uideri ultra non potuit. nec multum post sanctum Clarum presbyterum, discipulum illius, qui nuper excesserat, uideo eadem qua magistrum uia scandere. ego inpudens sequi cupiens, dum altos gressus molior et conitor, euigilo: somnoque excitus congratulari coeperam uisioni, quam uideram, cum ad me puer familiaris ingreditur, solito tristior uultu loquentis pariter et dolentis.