agnosce enim, miser, agnosce quod nescis, omnes fere sanctos magis insignes periculorum suorum fuisse uirtutibus. uideo quidem Petrum fide potentem rerum obstante natura mare pedibus supergressum et instabiles aquas corporeo pressisse uestigio. sed non ideo mihi minor uidetur gentium praedicator, quem fluctus absorbuit et post triduum totidemque noctes emergentem e profundo unda restituit. adque nescio an paene plus fuerit uixisse in profundo an supra maris profunda transisse. sed haec tu, ut arbitror, stulte, non legeras aut lecta non audieras. neque enim absque diuino consilio istius modi exemplum beatus Euangelista sacris litteris protulisset, nisi ut ex his humana mens erudiretur naufragiorum adque serpentium casus, et, sicut Apostolus refert, qui nuditate et fame latronumque periculis gloriatur, omnia haec sanctis hominibus ad perpetiendum quidem esse communia, sed his tolerandis adque uincendis praecipuam semper iustorum fuisse uirtutem, dum per omnia temptamenta patientes et semper inuicti tanto fortius uincerent, quanto grauius pertulissent. unde hoc, quod ad Martini infirmitatem uocatur, plenum est dignitatis et gloriae, siquidem periculosissimo 1. Acta Apost. 28, 4. 1 dixsisse V, sed dix in ras . II hic homo homida (sic) est A 2 fa.ta A II siuerunt 3 codd. Grisel. et A: sinaerunt FQV, Beel prior n tn F punctata, sinunt e 6 adquin V pr. m. : adque V corr. alioquin AFv 8 mouebatur F corr . 13 instabile V 14 minor mihi AFv 15 ob- aorbuit AFQ 16 itaque V corr. ex adque II nescio V: haud scio AFv 17 quam supra Vorstius 18 aut] an V 20 ex is (add . h 8. l.) V 22 et V: om. AFtJ 23 hominibus V: hominibus atque omnibus AFv 24 adque deest in V margine laesa 26 et V: om. AFv II uicti V 27 infirmitate V casu temptatus euicerit. ceterum omissum hoc a me in libello illo, quem de uita illius scripsimus, nemo miretur, cum ibidem sim professus me non omnia illius facta conplexum: quia si persequi uniuersa uoluissem, inmensum uolumen legentibus edidissem. neque enim sunt tam parua, quae gessit, ut omnia potuerint conprehendi. sed tamen hoc, de quo quaestio incidit, latere non patiar et rem omnem, ut gesta est, referam, ne forte consilio hoc, quod ad uituperationem beati uiri poterat opponi, praetermisisse uideamur. Cum ad dioecesim quandam pro sollemni consuetudine, sicut episcopis uisitare ecclesias suas moris est, media fere hieme Martinus uenisset, mansionem ei in secretario ecclesiae clerici parauerunt, multumque ignem scabro iam et pertenui pauimento subdiderunt: lectum ei plurimo stramine extruxerunt. dein, cum se Martinus cubitum conlocasset, insuetam mollitiem strati male blandientis horrescit, quippe qui nuda humo, uno tantum cilicio superiecto cubare consueuerat.