Hesterna die, cum ad me plerique monachi uenissent, inter fabulas iuges longumque sermonem mentio incidit libelli mei, quem de uita beati uiri Martini episcopi edidi, studioseque eum a multis legi libentissime audiebam. interea indicatur mihi dixisse quendam malo spiritu suscitatum, cur Martinus, qui mortuos suscitasset, flammas domibus depulisset, ipse nuper adustus incendio periculosae fuisset obnoxius passioni. o istum, quisquis est, miserum! Iudaeorum in uerbis eius perfidiam et dicta cognoscimus, qui in cruce positum Dominum his uerbis increpabant: alios saluos fecit, se ipsum saluum facere non potest. uere iste, quicumque est, illis temporibus natus esset, ut in Dominum hac uoce potuisset dicere, qui simili modo sanctum Domini blasfemat exemplo. quid ergo, quisquis es, Martinus ideo non potens, ideo non sanctus, quia est periclitatus incendio? o beatum et per omnia similem Apostolis etiam in his conuiciis uirum! nempe hoc et de Paulo gentiles, cum eum uipera 12 Matth. 27, 42. 2 Epistulam ad Eusebium scriptam esse apparet ex Dial. II, 9, 5 3 Hesterna] Epist. I et II et priorum partem tertiae non habent BM 5 episcopi V: om. AFv 7 concitatam 2 codd. Gis., sciscitatum coni. Gisel. deleto dixisse, at u. de Prato 10 perfidia V 11 increpat V 13 uero iste q. est illis (si illis corr.) temp. natus esset ut in D. hac uoce potniBset dicere qui V: Vere plane iste q. est si illis temp. natns esset et in D. hac uoce dicere (uti A) potuisset qui AFro sententia plane peruersa. Secundum scripturam cod. optimi hoc dicit Seuerus: iste, qui sanctum Domini blasphemat exemplo, recte (hoc enim ualet uere h. l.) illis temporibus natuB esset (i. e. illis temp. nasci debuerat), ut occasionem nanctus esset hac uoce in Dominum dicendi 14 modo Y: om. AFv 18 gentiles AFQV : gentiles illi., II eum om. AFQ momordisset, sensisse referuntur : hic homo debet homicida esse, quem saluum factum de mari fata uiuere non siuerunt. at ille excussa uipera in ignem nihil mali patiebatur. illi autem subito casurum et repente moriturum eum putabant, sed cum uiderent nihil mali contingere ei, conuertentes se dicebant eum Deum esse. adquin uel horum exemplo, omnium mortalium infelicissime, perfidiam tuam coarguere ipse debueras, ut si tibi scandalum mouerat, quod Martinus flamma ignis uidebatur adtactus, hunc rursum adtactum ad merita illius et uirtutem referres, quod circumsaeptus ignibus non perisset.