quod cum dixisset, paululum omnes conticuimus: dein cilicium, cui insederat, ad me propius admouit adque ita exorsus est. Ante hoc triennium, quo tempore tibi, Sulpici, hinc abiens ualedixi, ubi Narbone nauem soluimus, quinto die portum Africae intrauimus: adeo prospera Dei nutu nauigatio fuit. libuit animo adire Carthaginem, loca uisitare sanctorum et praecipue ad sepulchrum Cypriani martyris adorare. quinto decimo die ad portum regressi prouectique in altum, Alexandriam petentes, reluctante austro paene in Syrten inlati sumus: quod prouidi nautae cauentes iactis nauem anchoris sistunt. sub oculis autem terra continens 1 quia om. V 2 uidimus B 3 erimo F, heremo AF 7 ego] seuerus F II absiate BMV: absit te AFv 8 ut puto om. V 9 nihilo V: nihil AFv 10 illtL F corr. ex illos 12 illum clementius V 14 haec om. Q 15 conpugit V pr. m.: conpungit V corr. m. 2 AFv II paene — destitutos om. B et 2 codd. Gisel . 16 destitutos] sequitur in AF et in edd . illum quondam tam amicum nobis tam amarum in nos esse potuisse, quae uerba cum V deleuimus 17 sponderas Q 18 Postum.] add. in V miniQ: Item seuerus 21 Ante] praemissum in V minio scriptum (ut saepe posthac) interlocutoria nomen Postumianus || tibi om. F 22 narbone AFMV: Narbona v II nauim v 25 quinto ..decimo F, fort . quinto ct dec. 27 syrten F: syrtim BM, syrtes AFv 28 iectis F erat, in quam scaphis egressi cum uacua humano cultu omnia cerneremus, ego studiosius explorandorum locorum gratia longius processi. tribus fere a litore milibus paruum tugurium inter harenas conspicio, cuius tectum, sicut Salustius ait, quasi carina nauis erat, contiguum terrae, satis firmis tabulatis constratum, non quod ibi uis imbrium ulla timeatur — fuisse autem illic pluuiam, ne quando quidem auditum est —, sed quod uentorum ea uis est, ut si quando uel clementiore caelo aliquantulus spirare flatus coeperit, maius in illis terris quam in ullo mari naufragium sit. nulla ibi germina, sata nulla proueniunt, quippe instabili loco arentibus harenis ad omnem motum uentorum cedentibus.