Seuerus Desiderio fratri karissimo. Ego quidem, frater unanimis, libellum quem de uita sancti Martini scripseram, scheda sua premere et intra domesticos parietes cohibere decreueram, quia, ut sum natura infirmissimus, iudicia humana uitabam, ne, quod fore arbitror, sermo incultior legentibus displiceret omniumque reprehensionis dignissimus iudicarer, qui materiem disertis merito scriptoribus reseruandam inpudens occupassem: sed petenti tibi saepius negare non potui. quid enim esset, quod non amori tuo uel cum detrimento mei pudoris inpenderem? uerumtamen ea tibi fiducia libellum edidi, qua nulli a te. prodendum reor, quia id spopondisti. sed uereor, ne tu ei ianua sis futurus, et emissus semel reuocari non queat.