<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa002.opp-lat2"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p> Constat autem etiam angelos ab eo plerumque uisos, ita ut <lb n="10"/>
            conserto apud eum inuicem sermone loquerentur: diabolum uero <lb/>
            ita conspicabilem et subiectum oculis habebat, ut siue se in propria<lb/>
            substantia contineret, siue in diuersas figuras spiritalis nequitiae<lb/>
             transtulisset, qualibet ab eo sub imagine uideretur. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>quod <lb/>
            cum diabolus sciret se effugere non posse, conuiciis eum frequenter<lb n="15"/>
             urguebat, quia fallere non posset insidiis. quodam autem tempore<lb/>
            cornu bouis cruentum in manu tenens cum ingenti fremitu <lb/>
            cellulam eius inrupit, cruentamque ostendens dexteram et admisso<lb/>
            recens scelere gaudens 'ubi est\' inquit, (Martine, uirtus tua?  <lb/>
            unum de tuis modo interfeci. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>