quidnam Dei seruus esset facturus. ac primum quae erant illius familiaria in istius modi rebus arma, solo prostratus orauit. deinde aegram intuens dari sibi oleum postulat: quod cum benedixisset, in os puellae uim sancti liquoris infundit, statimque uox reddita est. tunc paulatim singula contactu eius coeperunt membra uiuescere , donec firmatis eressibus gressibus populo teste surrexit.