<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa002.opp-lat2"><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>tristes ad  <lb/>
            . solam funeris expectationem adstabant propinqui, cum subito <lb/>
            ad ciuitatem illam Martinum uenisse nuntiatur. quod ubi puellae <lb n="20"/>
            pater conperit, cucurrit exanimis pro filia rogaturus. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>et forte  <lb/>
            Martinus iam ecclesiam fuerat ingressus. ibi inspectante populo <lb/>
            multisque aliis praesentibus episcopis, eiulans senex genua eius <lb/>
            amplectitur dicens: filia mea moritur misero genere languoris, et <lb/>
            quod ipsa est morte crudelius, solo spiritu uiuit, iam carne <lb n="25"/>
            praemortua. rogo ut eam adeas adque benedicas: confido enim <lb/>
            quod per te reddenda sit sanitati. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>