Sed ne te per circumitus traham, aliorum quidem opiniones praeteribo—nam et enumerare illas longum est et coarguere. Nostram accipe. Nostram autem eum dico, non alligo me ad unum aliquem ex Stoicis proceribus ; est et mihi censendi ius. Itaque aliquem sequar, aliquem iubebo sententiam dividere, fortasse et post omnes citatus nihil improbabo ex iis, quae priores decreverint, et dicam : " Hoc amplius censeo." Interim, quod inter omnis Stoicos convenit, rerum naturae adsentior ; ab illa non deerrare et ad illius legem exemplumque formari sapientia est. Beata est ergo vita conveniens naturae suae, quae non aliter contingere potest, quam si primum sana mens est et in perpetua possessione sanitatis suae ; deinde fortis ac vehemens, tunc pulcherrime patiens, apta temporibus, corporis sui pertinentiumque ad id curiosa non anxie, tum aliarum rerum quae vitam instruunt diligens sine admiratione cuiusquam, usura fortunae muneribus, non servitura.