Vides istos, qui eloquentiam laudant, qui opes sequuntur, qui gratiae adulantur, qui potentiam extollunt ? Omnes aut sunt hostes aut, quod in aequo est, esse possunt. Quam magnus mirantium tam magnus invidentium populus est. Quin potius quaero aliquod usu bonum, quod sentiam, non quod ostendam ? Ista, quae spectantur, ad quae consistitur, quae alter alteri stupens monstrat, foris nitent, introrsus misera sunt." Quaeramus aliquod non in speciem bonum, sed solidum et aequale et a secretiore parte formosius ; hoc eruamus. Nec longe positum est; invenietur, scire tantum opus est quo manum porrigas. Nunc velut in tenebris vicina transimus offensantes ea ipsa quae desideramus.