Quaeramus ergo, quid optimum factu sit, non quid usitatissimum, et quid nos in possessione felicitatis aeternae constituat, non quid vulgo, veritatis pessimo interpreti, probatum sit. Vulgum autem tam chlamydatos quam coronatos voco; non enim colorem vestium, quibus praetexta sunt corpora, aspicio. Oculis de homine non credo ; habeo melius et certius lumen, quo a falsis vera diiudicem. Animi bonum animus inveniat. Hic, si umquam respirare illi et recedere in se vacaverit, o quam sibi ipse verum tortus a se fatebitur ac dicet : " Quicquid feci adhuc infectum esse mallem, quicquid dixi cum recogito, mutis invideo, mutis invideo Gruter: in multis uideo A. quicquid optavi inimicorum exsecrationem puto, quicquid timui, di boni, quanto levius fuit quam quod concupii ! Cum multis inimicitias gessi et in gratiam ex odio, si modo ulla inter malos gratia est, redii ; mihi ipsi nondum amicus sum. Omnem operam dedi, ut me multitudini educerem et aliqua dote notabilem facerem. Quid aliud quam telis me opposui et malevolentiae quod morderet ostendi ?