" Quare multa bonis viris adversa eveniunt ? " Nihil accidere bono viro mali potest ; non miscentur contraria. Quemadmodum tot amnes, tantum superne deiectorum imbrium, tanta medicatorum vis fontium non mutant saporem maris, ne remittunt quidem, ita adversarum impetus rerum viri fortis non vertit ani- mum. Manet in statu et quicquid evenit in suum colorem trahit ; est enim omnibus externis potentior. Nec hoc dico : non sentit illa, sed vincit et alioqui quietus placidusque contra incurrentia attollitur. Omnia adversa exercitationes putat. Quis autem, vir modo et erectus ad honesta, non est laboris adpetens iusti et ad officia eum periculo promptus ? Cui non industrio otium poena est ?