In gratiam te reducam cum diis adversus optimos optimis. Neque enim rerum natura patitur ut umquam bona bonis noceant ; inter bonos viros ac deos amicitia est conciliante virtute. Amicitiam dico ? Immo etiam necessitudo et similitudo, quoniam quidem bonus tempore tantum a deo differt, discipulus eius aemulatorque et vera progenies, quam parens ille magnificus, virtutum non lenis exactor, sicut severi patres, durius educat. Itaque cum videris bonos viros acceptosque diis laborare, sudare, per arduum escendere, malos autem lascivire et voluptatibus fluere, cogita filiorum nos modestia delectari, vernularum licentia, illos disciplina tristiori contineri, horum ali audaciam. Idem tibi de deo liqueat. Bonum virum in deliciis non habet, experitur, indurat, sibi illum parat.