pendemus enim toti ex alienis iudiciis et id optimum nobis videtur, quod petitores laudatoresque multos habet, non id quod laudandum petendumque est, nec viam bonam ac malam per se aestimamus, sed turba vestigiorum, in quibus nulla sunt redeuntium. Dices mihi: " Quid agis. Seneca ? Deseris partes ? Certe Stoici vestri dicunt: ' Usque ad ultimum vitae finem in actu erimus, non desinemus communi bono operam dare, adiuvare singulos, opem ferre etiam inimicis senili manu. Nos sumus, qui nullis annis vacationem damus et, quod ait ille vir disertissimus, Canitiem galea premimus. Nos sumus, apud quos usque eo nihil ante mortem otiosum est, ut, si res patitur, non sit ipsa mors otiosa.' Quid nobis Epicuri praecepta in ipsis Zenonis principiis loqueris ? Quin tu bene gnaviter, si partium piget, transfugis potius quam prodis ? "