cit, nobis magno consensu vitia commendant. Licet nihil aliud, quod sit salutare, temptemus, proderit tamen per se ipsum secedere ; meliores erimus singuli. Quid, quod secedere ad optimos viros et aliquod exemplum eligere, ad quod vitam derigamus, licet ? Quod nisi nisi added by Gronovius. in otio non fit. Tunc potest obtineri quod semel placuit, ubi nemo intervenit, qui iudicium adhuc imbecillum populo adiutore detorqueat; tunc potest vita aequali et uno tenore procedere, quam propositis diversissimis scindimus. Nam inter cetera mala illud pessimum est, quod vitia ipsa mutamus. Sic ne hoc quidem nobis contingit permanere in malo iam familiari. Aliud ex alio placet vexatque nos hoc quoque, quod iudicia nostra non tantum prava, sed etiam levia sunt. Fluctuamur aliudque ex alio com- prendimus, petita relinquimus, relicta repetimus, alternae inter cupiditatem nostram et paenitentiam vices sunt ;