Hoc igitur dico, sapientem nulli esse iniuriae obnoxium ; itaque non refert, quam multa in illum coiciantur tela, cum sit nulli penetrabilis. Quomodo quorundam lapidum inexpugnabilis ferro duritia est nec secari adamas aut caedi vel deteri potest sed incurrentia ultro retundit, quemadmodum quaedam non possunt igne consumi sed flamma circumfusa rigorem suum habitumque conservant, quemadmodum proiecti quidam in altum scopuli mare frangunt nec ipsi ulla saevitiae vestigia tot verberati saeculis ostentant ; ita sapientis animus solidus est et id roboris collegit, ut tam tutus sit ab iniuria quam illa quae rettuli. " Quid ergo ? Non erit aliquis qui sapienti facere temptet iniuriam ? " Temptabit, sed non perventuram ad eum ; maiore enim intervallo a contactu inferiorum abductus est, quam ut ulla vis noxia usque ad illum vires suas perferat. Etiam cum potentes et imperio editi et consensu servientium validi nocere intendent, tam citra sapientiam omnes eorum impetus deficient, quam quae nervo tormentis- ve in altum exprimuntur, cum extra visum exsilierint, citra caelum tamen flectuntur. Quid ?