Chaereae contra, tribuno militum, sermo non pro manu erat, languidus sono et, ni facta nosses, suspectior. Huic Gaius signum petenti modo Veneris, modo Priapi dabat aliter atque aliter exprobrans armato mollitiam; haec ipse perlucidus, crepidatus, auratus. Coegit itaque illum uti ferro, ne saepius signum peteret ! Ille primus inter coniuratos manum sustulit, ille cervicem mediam uno ictu decidit ; plurimum deinde undique publicas ac privatas iniurias ulciscentium gladiorum ingestum est, sed primus vir fuit, qui minime visus est. At idem Gaius omnia contumelias putabat, ut sunt ferendarum impatientes faciendarum cupidissimi; iratus fuit Herennio Macro, quod illum Gaium salutaverat, nec impune cessit primipilari, quod Caligulam dixerat; hoc enim in castris natus et alumnus legionum vocari solebat, nullo nomine militibus familiarior umquam factus, sed iam Caligulam convicium et probrum iudicabat cothurnatus. cothurnatus Pincianus, cf. Suetonius, Cal. 52 : conturbatus A.