C. Caesar inter cetera vitia, quibus abundabat, contumeliosus mira libidine ferebatur omnis aliqua nota feriendi, ipse materia risus benignissima : tanta illi palloris insaniam testantis foeditas erat, tanta oculorum sub fronte anili latentium torvitas, tanta capitis destituti et emendicaticiis capillis aspersi deformitas ; adice obsessam saetis cervicem et exilitatem crurum et enormitatem pedum. Immensum est, si velim singula referre, per quae in parentes avesque suos contumeliosus fuit, per quae in uni- versos ordines; ea referam, quae illum exitio dederunt.