Quodsi Epicurus quoque, qui corpori plurimum indulsit, adversus iniurias exsurgit, qui id apud nos incredibile videri potest aut supra humanae naturae mensuram ? Ille ait iniurias tolerabiles esse sapienti, nos iniurias non esse. Nec enim est, quod dicas hoc naturae repugnare. Non negamus rem incommodam esse verberari et impelli et aliquo membro carere, sed omnia ista negamus iniurias esse ; non sensum illis doloris detrahimus, sed nomen iniuriae, quod non potest recipi virtute salva. Uter verius dicat videbimus ; ad contemptum quidem iniuriae uterque consentit. Quaeris quid inter duos intersit ? Quod inter gladiatores fortissimos, quorum alter premit vulnus et stat in gradu, alter respiciens ad clamantem populum significat nihil esse et intercedi non patitur.