Elige itaque, utrum exemplum putes probabilius. Si illud prius sequi vis, eximes te numero vivorum : aversaberis et alienos liberos et tuos ipsumque quem quem added by Madvig. desideras ; triste matribus omen occurres ; volup- tates honestas, permissas, tamquam parum decoras fortunae tuae reicies ; invisa haerebis in luce et aetati tuae, quod non praecipitet te quam primum et finiat, infestissima eris ; quod turpissimum alienissimumque est animo tuo in meliorem noto partem, ostendes te vivere nolle, mori non posse. Si ad hoc maximae feminae te exemplum apphcueris moderatius, mitius, non eris in aerumnis nec te tormentis macerabis ; quae enim, malum, amentia est poenas a se infelici- tatis exigere et mala sua novo augere novo augere Madvig, Favez non augere A: augere F: manu augere Waltz. ! Quam in omni vita servasti morum probitatem et verecundiam, in hac quoque re praestabis ; est enim quaedam et dolendi modestia. Illum ipsum iuvenem, dignissimum qui te laetam semper nominatus cogitatusque faciat, meliore pones loco, si matri suae, qualis vivus solebat, hilarisque et cum gaudio occurrit.