Haec magnitudo animi tui vetuit me ad sexum tuum respicere, vetuit ad vultum, quem tot annorum continua tristitia, ut semel obduxit, tenet. Et vide, quam non subrepam tibi nec furtum facere affectibus tuis cogitem. Antiqua mala in memoriam reduxi et, ut scires ut scires Schultess : uis scire A. hanc quoque plagam esse sanandam, ostendi tibi aeque magni vulneris cicatricem. Alii itaque molliter agant et blandiantur ; ego confligere cum tuo maerore constitui et defessos exhaustosque oculos, si verum vis, magis iam ex consuetudine quam ex desiderio fluentis continebo, si fieri potuerit, favente te remediis tuis, si minus, vel invita, teneas licet et amplexeris dolorem tuum, quem tibi in filii locum superstitem fecisti. Quis enim erit finis ? Omnia in supervacuum temptata sunt. Fatigatae adlocutiones amicorum, auctoritates magnorum et adfinium tibi virorum; studia, hereditarium et paternum bonum, surdas aures irrito et vix ad brevem occupationem proficiente proficiente F: proficientes A : proliciente Waltz. solacio transeunt; illud ipsum naturale remedium temporis, quod maximas quoque aerumnas componit, in te una vim suam perdidit.