Fleant itaque diutius et gemant, quorum delicatas mentes enervavit longa felicitas, et ad levissimarum iniuriarum motus conlabantur; at quorum omnes anni per calamitates transierunt, gravissima quoque forti et immobili constantia perferant. Unum habet adsidua infelicitas bonum, quod quos semper vexat, novissime indurat. Nullam tibi fortuna vacationem dedit a gravissimis luctibus ; ne natalem quidem tuum excepit. Amisisti matrem statim nata, immo dum nascens, et ad vitam quodammodo exposita es. Crevisti sub noverca, quam tu quidem omni obsequio et pietate, quanta vel in filia conspici potest, matrem fieri coegisti; nulli tamen non magno constitit etiam bona noverca. Avunculum indulgentissimum, optimum ac fortissimum virum, cum adventum eius expectares, amisisti, et ne saevitiam suam fortuna leviorem diducendo faceret, intra tricensimum diem carissimum virum, ex quo mater trium liberorum eras, extulisti.