Vide quantum de indulgentia tua promiserim mihi. Potentiorem me futurum apud te non dubito quam dolorem tuum, quo nihil est apud miseros potentius. Itaque ne statim eum eo concurram, adero prius illi et quibus excitetur ingeram ; omnia pro- feram et rescindam, quae iam obducta sunt. Dicet aliquis : " Quod hoc genus est consolandi, obliterata mala revocare et animum in omnium aerumnarum suarum conspectu conlocare vix unius patientem ? " Sed is cogitet, quaecumque usque eo perniciosa sunt, ut contra remedium convaluerint, plerumque contrariis curari. Omnis itaque luctus illi suos, omnia lugubria admovebo ; hoc erit non molli via mederi, sed urere ac secare. Quid consequar ? Ut pudeat animum tot miseriarum victorem aegre ferre unum vulnus in corpore tam cicatricoso.