Nunc mores eius compone, nune forma; altius praecepta descendunt, quae teneris imprimuntur aetatibus. Tuis adsuescat sermonibus, ad tuum fingatur arbitrium ; multum illi dabis, etiam si nihil dederis praeter exemplum. Hoc tibi tam sollemne officium pro remedio erit ; non potest enim animum pie dolentem a sollicitudine avertere nisi aut ratio aut honesta occupatio. Numerarem inter magna solacia patrem quoque tuum, nisi abesset; nunc tamen ex adfectu tuo, qui illius in te sit cogita; intelleges, quanto iustius sit te illi servari quam mihi impendi. Quotiens te immodica vis doloris invaserit et sequi se iubebit, patrem cogita ! Cui tu quidem tot nepotes pronepotesque dando effecisti, ne unica esses; consummatio tamen aetatis actae feliciter in te vertitur. Illo vivo nefas est te, quod vixeris, queri.