<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa006.perseus-lat2"><div type="textpart" n="11" subtype="book"><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> Deos oro, contingat
hunc habere nobis superstitem! In me omnis
fatorum crudelitas lassata consistat; quidquid
matri dolendum fuit, in me transierit, quidquid
aviae, in me. Floreat reliqua in suo statu turba.
Nihil de orbitate, nihil de condicione mea querar,
fuerim tantum nihil amplius doliturae domus pia-
mentum.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> Tene in gremio cito tibi daturam pronepotes
Novatillam, quam sic in me transtuleram, sic mihi
adscripseram, ut posset videri, quod me amisit,
quamvis salvo patre pupilla ; hanc et pro me dilige !
Abstulit illi nuper fortuna matrem; tua potest
efficere pietas, ut perdidisse se matrem doleat
 tantum, non et sentiat.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>