Ab his ad nepotes quoque respice—Marcum blandissimum puerum, ad cuius conspectum nulla potest durare tristitia ; nihil tam magnum, nihil tam recens in cuiusquam pectore furit, quod non circumfusus ille permulceat. Cuius non lacrimas illius hilaritas supprimat ? Cuius non contractum sollicitudine animum illius argutiae solvant ? Quem non in iocos evocabit illa lascivia ? Quem non in se convertet et abducet infixum cogitationibus illa neminem satiatura garrulitas?