<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa006.perseus-lat2"><div type="textpart" n="11" subtype="book"><div type="textpart" n="17" subtype="chapter"><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Illae consolabuntur, illae delectabunt, illae si bona fide in animum tuum intraverint, numquam amplius intrabit
dolor, numquam sollicitudo, numquam adflictationis

<pb n="p.478"/>
irritae supervacua vexatio. Nulli horum patebit
pectus tuum ; nam ceteris vitiis iam pridem elusum
est. Haec quidem certissima praesidia sunt et
quae sola te fortunae eripere possint.
</p></div></div><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>  Sed quia, dum in illum portum, quem tibi
studia promittunt, pervenis, adminiculis quibus
innitaris opus est, volo interim solacia tibi tua
ostendere. Respice fratres meos, quibus salvis
 fas tibi non est accusare fortunam.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>