<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa006.perseus-lat2"><div type="textpart" n="11" subtype="book"><div type="textpart" n="17" subtype="chapter"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> nam qui delusus et voluptatibus aut occupationibus abductus est, resurgit et
ipsa quiete impetum ad saeviendum conligit. At
quisquis rationi cessit, in perpetuum componitur.
Non sum itaque tibi illa monstraturus, quibus usos

<pb n="p.476"/>
esse multos scio, ut peregrinatione te vel longa
detineas vel amoena delectes, ut rationum accipiendarum diligentia, patrimonii administratione multum
occupes temporis, ut semper novo te aliquo negotio implices. Omnia ista ad exiguum momentum
prosunt nec remedia doloris sed impedimenta sunt;
 ego autem malo illum desinere quam decipi.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Itaque
illo te duco, quo omnibus, qui fortunam fugiunt,
confugiendum est, ad liberalia studia. Illa sanabunt vulnus tuum, illa omnem tristitiam tibi evellent.
His etiam si numquam adsuesses, nune utendum
erat; sed quantum tibi patris mei antiquus rigor
permisit, omnes bonas artes non quidem comprendisti, <note n="marg" place="unspecified" anchored="true">4</note> attigisti tamen. Utinam quidem virorum
optimus, pater meus, minus maiorum consuetudini
deditus voluisset te praeceptis sapientiae erudiri
potius quam imbui! Non parandum tibi nune
esset auxilium contra fortunam sed proferendum ;
propter istas, quae litteris non ad sapientiam utuntur sed ad luxuriam instruuntur, minus te indulgere
studiis passus est. Beneficio tamen rapacis ingenii
plus quam pro tempore hausisti; iacta sunt disciplinarum omnium fundamenta. Nunc ad illas re-
vertere ; tutam te praestabunt.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>