<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa006.perseus-lat2"><div type="textpart" n="11" subtype="book"><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> Rutilia Cottam filium secuta est in exilium et usque
eo fuit indulgentia constricta, ut mallet exilium pati
quam desiderium, nec ante in patriam quam eum filio
rediit. Eundem iam reducem et in republica florentem tam fortiter amisit quam secuta est, nec quisquam lacrimas eius post elatum filium notavit. In
expulso virtutem ostendit, in amisso prudentiam ;
nam et nihil illam a pietate deterruit et nihil in
tristitia supervacua stultaque detinuit. Cum his te
numerari feminis volo. Quarum vitam semper imi-
tata es, earum in coercenda comprimendaque aegritudine optime sequeris exemplum.
</p></div></div><div type="textpart" n="17" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>  Scio rem non esse in nostra potestate nec
ullum adfectum servire, minime vero eum, qui ex
dolore nascitur ; ferox enim et adversus omne remedium contumax est. Volumus interim illum
obruere et devorare gemitus ; per ipsum tamen
compositum fletumque vultum lacrimae profunduntur.
Ludis interim aut gladiatoribus animum occupamus ;
at illum inter ipsa, quibus avocatur, spectacula levis
 aliqua desiderii nota subruit. Ideo melius est vincere illum quam fallere ;
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>