<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa006.perseus-lat2"><div type="textpart" n="11" subtype="book"><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Non te maximum saeculi malum, impudicitia, in
numerum plurium adduxit ; non gemmae te, non
margaritae flexerunt ; non tibi divitiae velut maximum generis humani bonum refulserunt; non te,
bene in antiqua et severa institutam domo, periculosa
etiam probis peiorum detorsit imitatio ; numquam te
fecunditatis tuae, quasi exprobraret aetatem, puduit,

<pb n="p.472"/>
numquam more aliarum, quibus omnis commendatio
ex forma petitur, tumescentem uterum abscondisti
quasi indecens onus, nec intra viscera tua conceptas
 spes liberorum elisisti; non faciem coloribus ac lenociniis polluisti;
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> numquam tibi placuit vestis, quae
nihil amplius nudaret, cum poneretur. Unicum
tibi ornamentum, pulcherrima et nulli obnoxia aetati
 forma, maximum decus visa est pudicitia.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>