<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa006.perseus-lat2"><div type="textpart" n="11" subtype="book"><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>  Non est quod utaris excusatione muliebris
nominis, cui paene concessum est immoderatum in
lacrimas ius, non immensum tamen ; et ideo maiores
decem mensum spatium lugentibus viros dederunt, ut
cum pertinacia muliebris maeroris publica constitutione deciderent. Non prohibuerunt luctus, sed finierunt ; nam et infinito dolore, cum aliquem ex carissimis amiseris, adfici stulta indulgentia est, et nullo
inhumana duritia. Optimum inter pietatem et
rationem temperamentum est et sentire desiderium
 et opprimere.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Non est quod ad quasdam feminas
respicias, quarum tristitiam semel sumptam mors
finivit (nosti quasdam, quae amissis filiis imposita
lugubria numquam exuerunt). A te plus exigit vita
ab initio fortior ; non potest muliebris excusatio contingere ei, a qua omnia muliebria vitia afuerunt.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>