<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa006.perseus-lat2"><div type="textpart" n="11" subtype="book"><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> Scio quosdam dicere contemptu nihil esse gravius, mortem ipsis potiorem
videri. His ego respondebo et* exilium saepe contemptione omni carere. Si magnus vir cecidit,
magnus iacuit, non magis illum contemni, quam

<pb n="p.466"/>
aedium sacrarum ruinae calcantur, quas religiosi
aeque ae stantis adorant.
</p></div></div><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>  Quoniam meo nomine nihil habes, mater
carissima, quod te in infinitas lacrimas agat, sequitur
ut causae tuae te stimulent. Sunt autem duae ; nam
aut illud te movet, quod praesidium aliquod videris
amisisse, aut illud, quod desiderium ipsum per se
pati non potes.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>