Ignominia tu putas quemquam sapientem moveri posse, qui omnia in se reposuit, qui ab opinionibus vulgi secessit ? Plus etiam quam ignominia est mors ignominiosa. Socrates tamen eodem illo vultu, quo triginta tyrannos solus aliquando in ordinem redegerat, carcerem intravit ignominiam ipsi loco detracturus ; neque enim poterat carcer videri in quo Socrates erat. Quis usque eo ad conspiciendam veritatem excaecatus est, ut ignominiam putet Marci Catonis fuisse duplicem in petitione praeturae et consulatus repulsam ? Ignominia illa praeturae et consulatus fuit, quibus ex Catone honor habebatur.