Dedignatur aliquis paupertatem, cuius tam clarae imagines sunt ? Indignatur exsul aliquid sibi deesse, eum defuerit Scipioni dos, Regulo mercennarius, Menenio funus, cum omnibus illis quod deerat ideo honestius supple- tum sit, quia defuerat ? His ergo advocatis non tantum tuta est, sed etiam gratiosa paupertas. Responderi potest: " Quid artificiose ista diducis, quae singula sustineri possunt, conlata non possunt ? Commutatio loci tolerabilis est, si tantum locum mutes ; paupertas tolerabilis est, si ignominia absit, quae vel sola opprimere animos solet."