Saepe iam, mater optima, impetum cepi consolandi te, saepe continui. Ut auderem, multa me impellebant. Primum videbar depositurus omnia incommoda, cum lacrimas tuas, etiam si supprimere non potuissem, interim certe abstersissem ; deinde plus habiturum me auctoritatis non dubitabam ad excitandam te, si prior ipse consurrexissem ; praeterea timebam, ne a me victa fortuna aliquem meorum vincere L Itaque utcumque conabar manu super plagam meam imposita ad obliganda vulnera vestra reptare. Hoc propositum meum erant rursus quae retardarent. Dolori tuo, dum recens saeviret, sciebam occurrendum non esse, ne illum ipsa solacia irritarent et accenderent ; nam in morbis quoque nihil est perniciosius quam immatura medicina. Expectabam itaque, dum ipse vires suas frangeret et ad sustinenda remedia mora mitigatus tangi se ac tractari pateretur. Praeterea eum omnia clarissimorum ingeniorum monimenta ad compescendos moderandosque luctus composita evolverem, non inveniebam exemplum eius, qui consolatus suos esset, eum ipse ab illis comploraretur.