<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" n="10"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>  Clamat
ecce maximus vates et velut divino ore instinctus <note> ore instinctus A: ore instinctu Hermes: furore instinctus Muretus: ore et instinctu Gertz: horrore instinctus
Bourgery.

</note>
salutare carmen canit :

<pb n="p.314"/>
Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi
prima fugit.
" Quid cunctaris ? " inquit, " Quid cessas ? Nisi
occupas, fugit." Et cum occupaveris, tamen fugiet ;
itaque cum celeritate temporis utendi velocitate
certandum est et velut ex torrenti rapido nec semper
 ituro cito hauriendum.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> Hoc quoque pulcherrime
ad exprobrandam infinitam cunctationem,<note> cunctationem Hermes after Gertz: cognationem A:
cogitationem some inferior MSS., Bourgery, Duff.

</note> quod non
optimam quamque aetatem sed diem dicit. Quid
securus et in tanta temporum fuga lentus menses
tibi et annos in longam seriem, utcumque aviditati
tuae visum est, exporrigis ? De die tecum loquitur
 et de hoc ipso fugiente.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>