Clamat ecce maximus vates et velut divino ore instinctus ore instinctus A: ore instinctu Hermes: furore instinctus Muretus: ore et instinctu Gertz: horrore instinctus Bourgery. salutare carmen canit : Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi prima fugit. " Quid cunctaris ? " inquit, " Quid cessas ? Nisi occupas, fugit." Et cum occupaveris, tamen fugiet ; itaque cum celeritate temporis utendi velocitate certandum est et velut ex torrenti rapido nec semper ituro cito hauriendum. Hoc quoque pulcherrime ad exprobrandam infinitam cunctationem, cunctationem Hermes after Gertz: cognationem A: cogitationem some inferior MSS., Bourgery, Duff. quod non optimam quamque aetatem sed diem dicit. Quid securus et in tanta temporum fuga lentus menses tibi et annos in longam seriem, utcumque aviditati tuae visum est, exporrigis ? De die tecum loquitur et de hoc ipso fugiente.