<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" n="10"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p> Nemo restituet annos, nemo
iterum te tibi reddet. Ibit, qua coepit aetas, nec
cursum suum aut revocabit aut supprimet ; nihil
tumultuabitur, nihil admonebit velocitatis suae.
Tacita labetur ; non illa se regis imperio, non favore
populi longius proferet. Sicut missa est a primo
die, curret ; nusquam devertetur, nusquam remo-
rabitur. Quid fiet ? Tu occupatus es, vita festinat ;
mors interim aderit, cui, velis nolis, vacandum est.
</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>  Potestne quicquam stultius esse quam quorundam <note> stultius esse quam quorundam supplied by Bourgery:
alii alia.
</note> sensus, hominum eorum dico qui prudentiam
iactant ? Operosius occupati sunt, ut melius possint
vivere ; impendio vitae vitam instruunt ! Cogitationes suas in longum ordinant ; maxima porro vitae
iactura dilatio est ; illa primum quemque extrahit
diem, illa eripit praesentia, dum ulteriora promittit.
Maximum vivendi impedimentum est expectatio, quae
pendet ex crastino, perdit hodiernum. Quod in manu
fortunae positum est, disponis, quod in tua, dimittis.
Quo spectas ? Quo te extendis ? Omnia quae ventura sunt in incerto iacent ; protinus vive !
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>