<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" n="10"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> Tanta in illis discordia adfectuum est. Quodsi posset
quemadmodum praeteritorum annorum cuiusque
numerus proponi, sic futurorum, quomodo illi, qui
paucos viderent superesse, trepidarent, quomodo
illis parcerent ! Atqui facile est quamvis exiguum
dispensare, quod certum est ; id debet servari diligentius, quod nescias quando deficiat.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> Nec est tamen, quod putes illos ignorare, quam
cara res sit; dicere solent eis, quos valdissime diligunt, paratos se partem annorum suorum dare. Dant
nec intellegunt ; dant autem ita, ut sine illorum in-
cremento sibi detrahant. Sed hoc ipsum, an de-

<pb n="p.312"/>
trahant,<note> andetraant A2: unde detrahant Madvig, Hermes.</note> nesciunt; ideo tolerabilis est illis iactura
 detrimenti latentis.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>