Tanta in illis discordia adfectuum est. Quodsi posset quemadmodum praeteritorum annorum cuiusque numerus proponi, sic futurorum, quomodo illi, qui paucos viderent superesse, trepidarent, quomodo illis parcerent ! Atqui facile est quamvis exiguum dispensare, quod certum est ; id debet servari diligentius, quod nescias quando deficiat. Nec est tamen, quod putes illos ignorare, quam cara res sit; dicere solent eis, quos valdissime diligunt, paratos se partem annorum suorum dare. Dant nec intellegunt ; dant autem ita, ut sine illorum in- cremento sibi detrahant. Sed hoc ipsum, an de- trahant, andetraant A2: unde detrahant Madvig, Hermes. nesciunt; ideo tolerabilis est illis iactura detrimenti latentis.