<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" n="10"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>  Mirari soleo, cum video aliquos tempus

<pb n="p.310"/>
petentes et eos, qui rogantur, facillimos. Illud
uterque spectat, propter quod tempus petitum est,
ipsum quidem neuter; quasi nihil petitur, quasi
nihil datur. Re omnium pretiosissima luditur ; fallit
autem illos, quia res incorporalis est, quia sub oculos
non venit, ideoque vilissima aestimatur, immo paene
 nullum eius pretium est.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> Annua, congiaria homines
carissime accipiunt et illis aut laborem aut operam
aut diligentiam suam locant. Nemo aestimat tempus ; utuntur illo laxius quasi gratuito. At eosdem
aegros vide, si mortis periculum propius admotum
est, medicorum genua tangentes, si metuunt capitale
supplicium, omnia sua, ut vivant, paratos impendere !
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>