<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" n="10"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p> Adsecutus ille quos optaverat fasces cupit ponere et
subinde dicit : " Quando hic annus praeteribit ? "
Facit ille ludos, quorum sortem sibi optingere magno
aestimavit : " Quando," inquit, " istos effugiam ? "
Diripitur ille toto foro patronus et magno concursu
omnia ultra, quam audiri potest, complet : " Quando,"
inquit, " res proferentur ? " Praecipitat quisque
vitam suam et futuri desiderio laborat, praesentium
 taedio.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p> At ille qui nullum non tempus in usus suos
confert, qui omnem diem tamquam ultimum <note> ultimum Gertz after Bentley, Hermes : vitam A, Bourgery.</note> ordinat,
nec optat crastinum nec timet. Quid enim est, quod
iam ulla hora novae voluptatis possit adferre ? Omnia
nota, omnia ad satietatem percepta sunt. De cetero
fors fortuna, ut volet, ordinet; vita iam in tuto est. Huic
adici potest, detrahi nihil, et adici sic, quemadmodum
saturo iam ac pleno aliquid cibi, quod nec desiderat et <note> et supplied by Madvig.</note>
<note n="marg">10</note> capit. Non est itaque quod quemquam propter canos
aut rugas putes diu vixisse ; non ille diu vixit, sed
diu fuit. Quid enim si illum multum putes navigasse,
quem saeva tempestas a portu exceptum huc et illuc
tulit ac vicibus ventorum ex diverso furentium per
eadem spatia in orbem egit ? Non ille multum
navigavit, sed multum iactatus est.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>