Adsecutus ille quos optaverat fasces cupit ponere et subinde dicit : " Quando hic annus praeteribit ? " Facit ille ludos, quorum sortem sibi optingere magno aestimavit : " Quando," inquit, " istos effugiam ? " Diripitur ille toto foro patronus et magno concursu omnia ultra, quam audiri potest, complet : " Quando," inquit, " res proferentur ? " Praecipitat quisque vitam suam et futuri desiderio laborat, praesentium taedio. At ille qui nullum non tempus in usus suos confert, qui omnem diem tamquam ultimum ultimum Gertz after Bentley, Hermes : vitam A, Bourgery. ordinat, nec optat crastinum nec timet. Quid enim est, quod iam ulla hora novae voluptatis possit adferre ? Omnia nota, omnia ad satietatem percepta sunt. De cetero fors fortuna, ut volet, ordinet; vita iam in tuto est. Huic adici potest, detrahi nihil, et adici sic, quemadmodum saturo iam ac pleno aliquid cibi, quod nec desiderat et et supplied by Madvig. 10 capit. Non est itaque quod quemquam propter canos aut rugas putes diu vixisse ; non ille diu vixit, sed diu fuit. Quid enim si illum multum putes navigasse, quem saeva tempestas a portu exceptum huc et illuc tulit ac vicibus ventorum ex diverso furentium per eadem spatia in orbem egit ? Non ille multum navigavit, sed multum iactatus est.