<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" n="10"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> Omnia
istorum tempora excute, aspice quam diu computent,
quam diu insidientur, quam diu timeant, quam diu
colant, quam diu colantur, quantum vadimonia sua
atque aliena occupent, quantum convivia, quae iam
ipsa officia sunt : videbis, quemadmodum illos
respirare non sinant vel mala sua vel bona.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> Denique inter omnes convenit nullam rem bene
exerceri posse ab homine occupato, non eloquentiam,
non liberales disciplinas, quando districtus animus
nihil altius recipit, sed omnia velut inculcata respuit.
Nihil minus est hominis occupati quam vivere ; nullius
rei difficilior scientia est. Professores aliarum artium
volgo multique sunt, quasdam vero ex his pueri ad-
modum ita percepisse visi sunt, ut etiam praecipere
possent. Vivere tota vita discendum est et, quod
magis fortasse miraberis, tota vita discendum est
 mori.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>