<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" n="10"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> Vestra me hercules
vita, licet supra mille annos exeat, in artissimum
contrahetur ; ista vitia nullum non saeculum de-
vorabunt. Hoc vero spatium quod, quamvis natura
currit, ratio dilatat, cito vos effugiat necesse est ;
non enim adprenditis nec retinetis nec velocissimae
omnium rei moram facitis, sed abire ut rem super-
vacuam ac reparabilem sinitis.

<pb n="p.304"/>
</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>  In primis autem et illos numero, qui nulli
rei nisi vino ac libidini vacant ; nulli enim turpius
occupati sunt. Ceteri etiam si vana gloriae imagine
teneantur, speciose tamen errant ; licet avaros mihi,
licet iracundos enumeres vel odia exercentes iniusta
vel bella, omnes isti viribus peccant ; in ventrem ae
 libidinem proiectorum inhonesta labes est.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>