Vestra me hercules vita, licet supra mille annos exeat, in artissimum contrahetur ; ista vitia nullum non saeculum de- vorabunt. Hoc vero spatium quod, quamvis natura currit, ratio dilatat, cito vos effugiat necesse est ; non enim adprenditis nec retinetis nec velocissimae omnium rei moram facitis, sed abire ut rem super- vacuam ac reparabilem sinitis. In primis autem et illos numero, qui nulli rei nisi vino ac libidini vacant ; nulli enim turpius occupati sunt. Ceteri etiam si vana gloriae imagine teneantur, speciose tamen errant ; licet avaros mihi, licet iracundos enumeres vel odia exercentes iniusta vel bella, omnes isti viribus peccant ; in ventrem ae libidinem proiectorum inhonesta labes est.