<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" n="10"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> Tamquam semper victuri vivitis, numquam vobis
fragilitas vestra succurrit, non observatis, quantum
iam temporis transierit ; velut ex pleno et abundanti
perditis, cum interim fortasse ille ipse qui alicui <note> alicui A5: aliquo A1: aliquoi Gertz, Hermes.</note> vel
homini vel rei donatur dies ultimus sit. Omnia
tamquam mortales timetis, omnia tamquam immortales <note n="marg">5</note> concupiscitis. Audies plerosque dicentes:
" A quinquagesimo anno in otium secedam, sexagesimus me annus ab officiis dimittet." Et quem tandem
longioris vitae praedem accipis ? Quis ista sicut disponis

<pb n="p.296"/>
ire patietur ? Non pudet te reliquias vitae tibi reservare et id solum tempus bonae menti destinare,
quod in nullam rem conferri possit ? Quam serum
est tune vivere incipere, cum desinendum est ! Quae
tam stulta mortalitatis oblivio in quinquagesimum
et sexagesimum annum differre sana consilia et inde
velle vitam inchoare, quo pauci perduxerunt !
</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>  Potentissimis et in altum sublatis hominibus
excidere voces videbis, quibus otium optent, laudent,
omnibus bonis suis praeferant. Cupiunt interim
ex illo fastigio suo, si tuto liceat, descendere ; nam
ut nihil extra lacessat aut quatiat, in se ipsa fortuna
ruit.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>