Tamquam semper victuri vivitis, numquam vobis fragilitas vestra succurrit, non observatis, quantum iam temporis transierit ; velut ex pleno et abundanti perditis, cum interim fortasse ille ipse qui alicui alicui A5: aliquo A1: aliquoi Gertz, Hermes. vel homini vel rei donatur dies ultimus sit. Omnia tamquam mortales timetis, omnia tamquam immortales 5 concupiscitis. Audies plerosque dicentes: " A quinquagesimo anno in otium secedam, sexagesimus me annus ab officiis dimittet." Et quem tandem longioris vitae praedem accipis ? Quis ista sicut disponis ire patietur ? Non pudet te reliquias vitae tibi reservare et id solum tempus bonae menti destinare, quod in nullam rem conferri possit ? Quam serum est tune vivere incipere, cum desinendum est ! Quae tam stulta mortalitatis oblivio in quinquagesimum et sexagesimum annum differre sana consilia et inde velle vitam inchoare, quo pauci perduxerunt ! Potentissimis et in altum sublatis hominibus excidere voces videbis, quibus otium optent, laudent, omnibus bonis suis praeferant. Cupiunt interim ex illo fastigio suo, si tuto liceat, descendere ; nam ut nihil extra lacessat aut quatiat, in se ipsa fortuna ruit.